Latin
12.1.22.73 to 12.1.22.101
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.1.22.73-101
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua vero sermonum Ahab, et universa quae fecit, et domus eburneae quam aedificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel? [T. CIV. Dormivit ergo Ahab cum patribus suis, et regnavit Ohozias [h. Ahazias] filius ejus pro eo. [T. CV.] Josaphat vero filius Asa regnare coeperat super Judam anno quarto Ahab rogis Israel. Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti quinque [h. a. . . .] annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Azuba filia Salai [Ms. Salaai]. Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini [h. in oculis]. Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Pacemque habuit Josaphat cum rege Israel. Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus, quae gessit, et praelia [h. fortitudo], nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit do terra. Nec erat tunc rex constitutus in Edom. Rex vero [h. non habet] Josaphat fecerat classes in mari [h. Tharsis], quae navigarent in Ophir propior aurum: et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asion-Gaber. Tunc ait Ohozias [h. Ahazias] filius Ahab ad Josaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. [T. CVI.] Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo. Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super [h. regnaverat super] Israel in Samaria, anno septimo decimo Josaphat regis Juda, regnavitque super Israel duobus annis. Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in viam Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.