Latin
12.2.11.18 to 12.2.11.38
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.11.18-38
Unproofread scanNot analysed yet
ad populum] in domum Domini, vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores et tubas [h. tibias] propter eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis [h. tibiis]: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio [h. Rebellio, rebellio]! Praecepit autem Joiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra consepta templi, et quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo [h. domo] Domini. Imposeruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium [h. domum], et interfecta est ibi. Pepigit igitur Joiada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. Ingressusque est omnis populus terrae templum [h. domum] Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari [h. altaribus]. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. Tulitque centuriones, et Chereti et Phelethi legiones, et omnem populum terrae [h. Tulitque centuriones, et cursores, et duces, et omnem populum terrae], deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum [h. cursorum] in palatium [h. domum regis], et sedit super thronum regum. Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit: [T. CLV. |Athalia autem occisa est gladio in domo regis. Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.