Latin
12.2.12.1 to 12.2.12.26
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.12.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. XII.] Anno septimo Jeu, regnavit Joas: quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia [Ms. Sebai] de Ber-Sabee. [T. CLVI.] Fecitque Joas rectum coram Domino [h. in oculis Domini] cunctis diebus, quibus docuit eum Joiada sacerdos. Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim [Ms. tac. enim] populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctuarii, quae illata fuerit in templum [h. domum] Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum [h. domum] Domini: accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. [T. CLVII.] Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi. Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sarta tecta non instauratis [Ms. instaurastis] templi [h. domus]? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi [h. domus] reddite eam. [T. CLVIII.] Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartacteta domus [h. nisi ad instauranda sartactela domus]. Et tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dextram ingredientium domum Domini, mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum [h. domui] Domini. Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini: et dabant eam juxta numerum atque mensuram, in manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum, et in caementariis iis, qui operabantur in domo Domini, et sartatecta faciebant: et in iis, qui caedebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini, in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum.