Latin
12.2.12.27 to 12.2.12.50
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.12.27-50
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi [h. domus] Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae [h. tibiae] et [Ms. tac. et] omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini, Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instaurarent templum [h. domus] Domini. [T. CLIX.] Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed [h. quia] in fide tractabant eam. [T. CLX.] Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non inserebant in templum [h. domum] Domini, quia sacerdotum erat. Tunc ascendit Azael rex Syriae, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. Quamobrem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quae consecraverant [Ms. conservaverat] Josaphat, et Joram, et Ahazias, patres [Ms. pater] ejus, reges Juda, et quae ipse obtulerat: et universum argentum (h. aurum), quod inveniri potuit in thesauris templi (h. domus) Domini, et in palatio regis (h. domo regis): misitque Azaeli regi Syriae, et recessit ab Jerusalem. Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? (T. CLXI.) Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt (h. et rebellaverunt) inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sela. Jozachar namque filius Semath, et Jozabad filius Somer, servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David, regnavitque Amasias filius ejus pro eo.