Latin
Incipiunt Libri Duo Malachim, Malachim Liber Secundus
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ambulavit [h. Et ambulavit], et tetigit ossa Elisaei, et revixit homo [h. vir], et stetit super pedes suos. Igitur Azael rex Syriae afflixit [h. attrivit] Israel cunctis diebus Joahaz; et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cura Abraham, Isaac, et Jacob, et noluit disperdere eos, neque projicere penitus, usque in praesens tempus. Mortuus est autem Azael rex Syriae, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. Porro Joas filius Joahaz tulit urbes de manu Benadad filii Azael, quas tulerat de manu Joahaz patris sui jure praelii, tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israel.