Latin
12.2.15.1 to 12.2.15.23
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.15.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
[T. CLXVII, Cap. XIV.] Anno secundo Joas filii Joahaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. [T. CLXVIII.] Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. Et fecit rectum coram Domino [h. in oculis Domini], verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quae fecit Joas pater suus, fecit: nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit [h. verumtamen excelsa non sunt ablata]: adhuc enim populus immolabat, et adolebat [Vulg. add. incensum] in excelsis. [T. CLXIX.] Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum: filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum esi in libro legis Mosi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jecthel [Ms. Jecethel], usque in praesentem diem. Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joahaz, filii Jeu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos. Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum [h. Transivitque bestia agri, quae est in Libano, et conculcavit carduum]. Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Juda tecum? Et non acquievit Amasias: [T. CLXX.] Ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Beth-Sames oppido Judae. Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.