Latin
12.2.16.1 to 12.2.16.26
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.16.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
[T. CLXXVI, Cap. XV.] Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda. Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia [Ms. Jecelia] de Jerusalem. Fecitque quod erat placitum coram Domino [h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecit Amasias paler ejus. Verumtamen excelsa non est demolitus [h. non sunt demolita]: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Percussit [h. Flagellavit] autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium [h. domum], et judicabat populum terrae. Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? [T. CLXXVII.] Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo. Anno trigesimo octavo Azariae regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israel in Samaria sex mensibus, et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini], sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Conjuravit [h. Rebellavit] autem contra eum Sellum filius Jabes. [T.CLXXVIII.] Percussitque eum palam [h. in Cablaam], et interfecit, regnavitque pro eo. Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Ipse est sermo Domini, quem locutus est ad Jeu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita. Sellum filius Jabes regnavit trigesimo nono anno Azariae regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria. [T. CLXXIX.] Et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa, venitque Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo.