Latin
12.2.15.46 to 12.2.15.54
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.15.46-54
Unproofread scanNot analysed yet
in manu servi sui Jonae filii Amithai prophetae], qui erat de Geth [h. de Geth Hepher], quae [Ms. qui] est in Opher. Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli [h. ad clausum et derelictum]. Nec loculus est Dominus, ut deleret nomen Israel sub coelo: sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israel, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXV.] Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.