Latin
12.2.20.1 to 12.2.20.27
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.20.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
[C. CXCVII, Cap. XIX.] Quae cum audisset Ezechias rex [Ms. tac. rex], scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. Et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. Qui dixerunt: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae, dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis, quae audivit Dominus Deus [Ms. tac. Deus] tuus, et fac [h. leva] orationem pro reliquiis, quae repertae sunt: Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam. [T. CXCVIII.] Dixitque eis Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me. Ecce, ego immittam [h. dabo] ei spiritum, et audite nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. [T. CXCIX.] Reversus est igitur Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam [h. Libna]: audierat enim quod recessisset de Lachis. Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes: Ecce, egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios [h. reversus misit nuntios] ad Ezechiae, dicens: Haec dicite Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam; neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum. Tu enim ipse audisti quae fecerunt [Ms. fecerint] reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari? Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Aran, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thelassar [Ms. Thalassar]. Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava?