Latin
12.2.20.28 to 12.2.20.57
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.20.28-57
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque cum accepisset Ezechias litteras [h. libros] de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae: tu fecisti coelum et terram. Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine [Ms. tac. Domine], oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis [h. non habet] Deum viventem. Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium. Et miserunt [h. dederunt] deos eorum in igne: non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terrae, quia tu es Dominus Deus solus. [T. CC.] Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te [Ms. tac. te], virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem [Vulg. add. tuam], et elevasti in excelsum oculos tuos? contra sanctum Israel. Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum, ascendi [h. ego ascendi] excelsa montium in summitate Libani, et succidi [h. latere Libani et succidam] sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus [h. Et ingrediar habitaculum termini ejus], et [Ms. tac. et] saltum Charmeli ejus ego succidi [h. fodi]. Et hibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas. Numquid non audisti quid ab initio fecerim?