Latin
12.2.20.58 to 12.2.20.79
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.20.58-79
Unproofread scanNot analysed yet
Ex diebus antiquis plasmavi illud; et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae, Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt, facti sunt quasi fenum agri, et virens herba tectorum, quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem. Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam [h. non habet] ego praescivi et furorem tuum, contra me. Insanisti [h. Eo quod insanisti] in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque [h. non habet] circulum in naribus tuis, et camum [h. frenum] in labiis [Ms. labris] tuis, et reducam te in viam, per quam venisti. Tibi autem, Ezechia [h. non habet], hoc erit signum: Comede hoc anno quod repereris; in secundo autem anno, quae sponte nascuntur [Ms. nascentur]: porro in anno tertio seminate et metite [h. Comede boc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate et metite]: plantate vineas, et comedite fructum earum. Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. De Jerusalem quippe egredientur reliquiae, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc. Quamohrem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio. Per viam, qua venit, revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum [h. diluculo surrexissent: ecce omnes corpora mortuorum], et recedens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.