Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.44
Unproofread scanNot analysed yet
quae erubescunt in via tua scelerata. Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata. Et multiplicasti fornicationem luam in terra Chanaan cum Chaldaeis: et nec sic satiata es. In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Dens: cum facias omnia haec opera mulieris meretricis, et procacis? Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, Sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu nutem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et donabas eis, ut intrarent ad te undique ad for-