Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.45
Unproofread scanNot analysed yet
nicandum tecum. Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum in te contrarium. Propterca, meretrix, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Quia effesum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis: Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es; et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: Et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis,