Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.5
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. III.] Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: Comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel. Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo: Et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Et comedi illud: et factum est in ore meo sicut mei dulce. Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos. Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae [Al. difficilis] linguae tu mitteris, ad domum Israel: neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum [Al. et ignoti sermonis, quorum] non possis audire sermones: