Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. Domus autem Israel nolunt audire te: quoniam nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam: Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum: quia domus exasperans est. Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant, et quiescant. Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae; Benedicta gloria Domini de loco suo: Et vocem alarum animalium percutiendum alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: Manus enim Domini erat mecum, confortans me, Et veni ad transmigrationem, acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta Chobar, et sedi ubi illi sedebant: et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.