Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.75
Unproofread scanNot analysed yet
cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus, et accinctos balteis renes, et tiaras tinclas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terceque Chaldaeorem, iu qua orti sunt, Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit gnominiam snam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus. Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, qu bus fornicata est in terra Aegypti. Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt, ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum, fluxus eorum. Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae mammae puberiatis tuae. Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua: et congregabo eos adversum te in circuitu; Filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominates ascensores equorum: Et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: Et dabo coram [Al. tacet coram] eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident: et quos remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient; et novissimum tuum devorabitur igni. Et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae. Et requiescere faciam [Al. facient] scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti: Nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius. Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti: in manus, de quibus satiata est anima tua. Et agent locum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam, Et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae. Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus iu manu tua. Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem, quae est capacissima. Ebrietate et dolore repleberis; calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae. Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces,