Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.76
Unproofread scanNot analysed yet
et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis: quia ego locutas sum, ait Dominus Deus [Al. tacet Deus]. Propierea haec dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis, numquid judicas Oollam, et Oolibam, et annuntias eis scelera earum: Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum. et cum idolis suis fornicatae sunt: Insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. Sed et hoc fecerunt mihi: