Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.82
Unproofread scanNot analysed yet
Et facietis sicut feci: Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. Coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta iu pedibus: Non plangetis neque flebitis, sed et tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. Et tu, fili hominis, ecce in die, qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum: