Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.83
Unproofread scanNot analysed yet
In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi: In die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: Erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. [Cap. XXV.] Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. Et dices filiis Ammon: audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est. et super terram Israel, quoniam desolata est: et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem: