Latin
Incipit Liber Osee Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 19.3
Unproofread scanNot analysed yet
Judicate matrem vestram, judicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. Ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae: Et ponam eam quasi solitudinem, et statuam cam velut terram inviam, et interficiam eam in siti. Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt. Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos: Quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et polum meum. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Idcirco convertar [Al. revertar], et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.