Latin
Incipit Liber Osee Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 19.4
Unproofread scanNot analysed yet
Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus: et vir non eruet eam de manu mea: Et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus. Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus: de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: Et ponam ea [Al. eam] in saltum, et comedet illa [Al. eam] bestia agri. Et visitabo supeream dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus: Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor ejus. Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco,