Latin
Incipit Liber Osee Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 19.8
Unproofread scanNot analysed yet
et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum. [Cap. IV.] Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae: Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in eo, in bestia agri, et in volucre coeli: sed et pisces maris congregabuntur. Verumtamen unusquisque non judicet: et non arguatur vir: Populus enim tuus, sicut hi, qui contradicunt sacerdoti. etiam propheta tecum: Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: Quia tu scientiam repulisti, repellam te [Al. add. et ego], ne sacerdotio fungaris mihi: Et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Et erit sicut populus, sic sacerdos: Et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. Et comedent, et non saturabuntur: Fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Fornicatio, et vinum, et ebrietas aufert cor. Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei: Spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. Super capita montium sacriticabant, et super colles accendebant thymiama: Subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus: Ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt. Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint. Quoniam ipsi cum meretricibus versabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non inlelligens vapulabit. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda: Et nolite ingredi in Calgala, et ne ascenderitis in Beth-Aven, neque juraveritis: Vivit Dominus.