Latin
Incipit Liber Osee Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 19.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eas Dominus, quasi agnum in latitudine. Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. Ligavit eam spiritus in [Al. cum] alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. [Cap. V,] Audite hoc, sacerdotes: et attendite, domus Israel, et domus regis [Al. add. auribus] auscultate: Quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. Et victimas declinastis in profundum: el ego eruditor omnium eorum [Al. vestrum]. Ego scio Ephraim,