Latin
Incipit Liber Joel Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 20.4
Unproofread scanNot analysed yet
menta perierunt de domo Dei nostril, laetitia et exsultatio? Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae: quoniam confusum est triticum. Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt. Ad te, Domine, clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: Quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. [Cap. II.] Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae: Quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis: Quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma: Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. Quasi aspectus equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current, sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium. A facie ejus cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam. Sicut fortes current. quasi viri bellatores ascendent [Al. ascenderunt murum: Vir [Al. Viri] in viis suis gradietur [Al. gradientur], et non declinabunt a semitis suis. Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: Sed et per fenestras cadent, et non demolientur. Urbem ingredientur, in muro current: Domos conscendent,