Latin
Incipit Liber Joel Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 20.5
Unproofread scanNot analysed yet
per fenestras intrabunt quasi fur. A facie ejus contremuli terra, moli sunt coeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: Magnus enim dies Domini, et terribilis valde. et quis sustinebit eum? Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me iu toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra: el convertimini ad Dominum Deum vestrum: Quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia, Quis scit si convertatur, et ignoscat,