Latin
Incipit Liber Jonae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 23.3
Unproofread scanNot analysed yet
et sciamus quare hoc malum sit [Al. fit] nobis. Et miserunt sortes: et cecidit sors super Jonam. Et dixerunt ad cum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu? Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. Et dixit ad eos: