Latin
Incipit Liber Jonae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 23.4
Unproofread scanNot analysed yet
Tollite me, et mittite [Al. add. me] in mare. et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec venit [Al. est] super vos. Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam, et non valebant: quia mare ibat, et intumescebat super eos. Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt; Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo. Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.