Latin
Incipit Liber Malachiae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 30.1
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. I] onus verbi Domini ad Israel in manu Malachi. Dilexi vos, dicit Dominus. et dixistis: in quo dilexisli nos? Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus, et dilexi Jacob, Esau autem odio habui? Et po ui montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti. Quod si dixerit Idumoea: Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt: Haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini implelatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum. Et oculi vestri videbunt: et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel. Filius honorat patrem,