Latin
Incipit Liber Malachiae Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 30.2
Unproofread scanNot analysed yet
et servus dominum suum: Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timer meus? dicit Dominus exercituum: Ad vοs, osacerdotes, qui despicitis romen meum, et dixistis: in quo despeximus nomen tuum? Offertis super ultare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? In eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? et offeratis claudum, et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. Et nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc),