Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.105
Unproofread scanNot analysed yet
Et eduxit cos cum fiducia et absque timore: inimicos autem eorum operuit mare. Et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum.] montem istum, quem possedit dextera ejus. Et ejecit a facie eorum gentes: et possidere eos fecit in funiculo haereditatem, et collocavit in tabernaculis eorum tribus Israel, Et tentaverunt, et provocaverunt Deum excelsum: et testimonia ejus non custodierunt. Et reversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum: incurvati sunt quasi arcus inutilis. Et provocaverunt eum in excelsis suis, et in sculptilibus suis ad aemulandum eum concitaverunt. Audivit Deus, et non distulit: et projecit vehementer Israel. Et reliquit tabernaculum Silo: tentorium quod collocavit inter homines. Et tradidit in captivitatem virtutem suam, et decorem suum in manu hostis. Et conclusit in gladio populum suum, et in haereditatem suam non distulit. Juvenes ejus devoravit ignis, et virgines ejus nemo luxit. Sacerdotes ejus in gladio ceciderunt, et viduae ejus non sunt fletae. Et evigilavit quasi dormiens Dominus: quasi fortis post crapulam vini. Et percussit hostes suos retrorsum: opprobrium sempiternum dedit eis. Et projecit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit. Sed elegit tribum Juda, montem Sion quem dilexit. Et aedificavit in similitudine monocerotis [Al. monoceroton] sanctuarium suum: quasi terram fundavit illud in saeculum. Et elegii David senum suum, et tulit eum de gregibus ovium. Sequentem fetas adduxit eum, ut pasceret in Jacob populum ejus, et in Israel haereditatem ejus. Qui pavit eos in simplicitate cordis sui, et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit. canticum [h. psalmus] asaph. [LXXIX.] [Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Jerusalem in acervos [Al. acervis] lapidum. Dederunt cadavera servorum tuarum escam [Al. escas] volatilibus caeli: carnes sanctorum [h. misericordiam] tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuilu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.