Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.106
Unproofread scanNot analysed yet
Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et derisio his, qui in circuitu nostro sunt. Usquequo, Domine, irasceris in finem: ardebit quasi ignis zelus tuus. Effunde furorem tuum super gentes, quae non cognoverunt te, et super regna quae nomen tuum non invocaverunt. Quia comederunt Jacob, et decorem ejus desolaverunt. Ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum: cito [h. festina] occupent nos misericordiae tuae, quia attenuati sumus nimis. Auxiliare nobis, Deus Jesus noster, propter gloriam nominis tui [Al. ad. et] libera nos: et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum. Quare dicent gentes ubi est Deus eorum? nota fiat in gentibus ante oculos nostros