Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.126
Unproofread scanNot analysed yet
suum], et in malitia sua perdet eos: perdet eos Dominus Deus noster. [XCV.] Venite, laudemus Dominum: Jubilemus petrae: Jesu (h. forti salutari] nostro, Praeoccupemus vultum ejus in actione [h. confessione] gratiarum: in canticis [h. psalmis] jubilemus ei. Quoniam fertis [h. Deus] et magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. In cujus manu fundamenta terrae, et excelsa montium ipsius sunt. Cujus est mare: ipse enim fecit illud, et siccam manus ejus plasmaverunt. Venite, adoremus et curvemur: flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri. Quia ipse Deus noster: et nos populus pascua: ejus, et grex [h. oves] manus ejus.