Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.127
Unproofread scanNot analysed yet
Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in contradictione: sicut in die tentationis in deserto. Ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opus meum. Quadraginta annis displicuit mihi generatio: et dixi, populus errans corde est, et non cognoscens vias meas. Et juravi in furore meo, ut non introirent in requiem meam. [XCVI.] Cantate Domino canticum novum: cantate Domino, omnis terra. Canite Domino, benedicite nomini ejus: annuntiate de die in diem salutare ejus: Narrate in gentibus gloriam ejus: in universis populis mirabilia ejus. Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. Omnes enim dii populorum sculptilia [h. idola]: