Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.128
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus autem coelos fecit. Gloria, et decor ante vultum ejus: fortitudo et exsultatio in sanctuario ejus. Afferte Domino familiae populorum: afferte Domino gloriam et fortitudinem. Afferte Domino gloriam nomini ejus: levate munera, et introite in atria ejus. Adorate Dominum in decore sanctuarii: paveat a facie ejus omnis terra. Dicite in gentibus, Dominus regnavit, siquidem appendet orbem immobilem: judicabit populos in aequitatibus. Laetamini, caeli, et exsultet terra: tonet mare et plenitudo ejus. Gaudeat ager meus et omnia quae in eo sunt: tunc laudabunt universa ligna saltus. Ante faciem Domini quoniam venit, quoniam venit judicare terram: Judicabit orbem in justitia, et populos in fide sua.