Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.38
Unproofread scanNot analysed yet
in domum munitam, ut salves me. Quia petra mea et munitio mea tu [Al. add. es]: et propter nomen tuum deduces me, et enutries me. Educes me de reti, quod absconderunt mihi: quia tu fortitudo mea. In manu tua commendabo [Al. commendo] spiritum meum: redemisti me, Domine Deus veritatis. Odivi custodientes vanitates frustra: ego autem in Domino confisus sum. Exsultabo, et loetabor in misericordia tua, quia vidisti [Al. audisti] afflictionem meam: cognovisti tribulationes animae meae. Et non conclusisti me in manu inimici: statuisti in latitudine pedes meos. Miserere mei. Domine, quoniam tribulor, Caligant in furore oculus meus, anima mea et venter meus. Quia consumptoe sunt in moerore vitae meae,