Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.39
Unproofread scanNot analysed yet
et anni mei in gemitu: Infirmata est in iniquitate mea fortitudo mea: et ossa mea contabuerunt Apud omnes hostes meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimis, et timor notis meis: Qui videbant me in plateis, fugiebant a me. Oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde: factus sum sicut [Al. quasi] vas perditum. Audivi enim opprobrium mullorum, congregationem in circuitu; Cum inirent consilium adversum me: et ut auferrent animam meam cogitaverunt [Al. cogitarem]. Ego autem in te speravi, Domine: dixi, Deus meus tu.