Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.41
Unproofread scanNot analysed yet
appropinquet ad te. Multi dolores impii: confidentem autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in Domino, et exsultate, justi: et laudate omnes recti corde. [XXXIII.] Laudate, justi, Dominum, rectos decet laudatio [Al. collaudatio]. Confitemini Domino in cithara: in psalterio decachordo psallite [Al. cantate] ei. Cantate ei canticum novum: bene psallite in jubilo: Quia rectum est verbum Domini: et omne opus ejus in fide. Diligit justitiam et judicium: misericordia Domini plena est terra. In [Al. lac. In] verbo Domini coeli facti sunt: et spiritu oris ejus omnis ornatus eorum. Congregans quasi in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.