Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.40
Unproofread scanNot analysed yet
In manu tua tempora mea: libera de manu inimicorum meorum, et persequentium me. Illumina faciem tuam super servum tuum: salva me in misericordia tua. Domine, non [Al. ne] confundar, quia invocavi te: confundantur impii, taceant in inferno. Muta fiant labia mendacii: quae loquuntur contra justum vetera, in superbia et despectione. Quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentitus te, operatus es sperantibus in te; in conspectu filiorum hominum. Abscondes eos in protectione vultus tui, a duritia viri: abscondes eos in umbra, a contradictione linguarum. Benedictus Dominus: qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi, in civitate munita. Ego autem dixi in stupore meo: Projectus sum de conspectu oculorum tuorum. Ergone audisti vocem deprecationis meos: cum clamarem ad te? Diligite Dominum omnes sancti [h, misericordes] ejus, fideles servat Dominus: et tribuit his, qui satis operantur superbiam. Confortamini, et roboretur cor vestrum, omnes qui exspectatis Dominum, david erudite. [XXXII.] Beatus, cui dimissa est iniquitas, absconditum est peccatum. Beatus homo, cui non imputabit [Al. imputavit] Dominus iniquitatem: nec est in spiritu ejus dolus. Quia tacui attrita sunt ossa mea: in rugitu meo tota die. Die enim et nocte gravatur super me manus tua: versatus sum in miseria mea, cum exardesceret messis. Jugiter. Peccatum meum notum facio tibi: et iniquitatem meam non abscondi. Dixi, confitebor scelera mea Domino et tu dimisisti [h. abstulisti] iniquitatem peccati mei. Semper Pro hac orat omnis sanctus [h. misericors] ad te: ad tempus inveniens; Ut cum inundaverint aquae multoe, ad illum non accedant. Tu [Al. add. es] protectio mea, ab hoste custodies me, laus mea salvans: circumdabis me. Semper. Erudiam te, et illuminabo tibiviam per quam ambules: cogitabo de te oculo meo. Nolite fieri sicut equus et mulus quibus [Al. in quibus] non est intelligentia: In chamo et freno maxillas ejus constringis, ut non