Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.8
Unproofread scanNot analysed yet
in reti quod absconderunt, captus est pes eorum. Agnitus est Dominus judicium faciens, in opere manuum [h. palmarum] suarum corruit impius. Sonitu Semper, Convertantur impii in infernum, omnes gentes quae oblitae sunt Deum. Quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper: exspectatio pauperum peribit in perpetuum. Surge, Domine, non confortetur homo: judicentur gentes ante faciem tuam. Pone, Domine, terrorem eis: sciant gentest homines esse se. Semper. quare, domine, stas a longe, [IX.] Despicies in temporibus angustiae, In superbia impii ardet pauper: capiantur in sceleribus quae cogitaverunt. Quia laudabitur impius in desiderio animae suoe, et avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum. Impius secundum altitudinem iroe suoe non requiret: nec [Al. non] est Deus in omnibus cogitationibus ejus. Parturiunt viae ejus in omni tempore: longe [h, in excelso] sunt judicia tua a facie ejus, omnes inimicus suos despicit. Loquatur in corde suo, Non movebor: in generatione et generatione ero sine malo. Maledictione os ejus plenum est, et dotis et avaritia sub lingua ejus dolor et iniquitas. Sedet insidians juxta vestibula in absconditis interficit innocentem: oculi ejus robustos circumspiciunt. Insidiatur in abscondito. quasi leo in cubili; Insidiatur ut rapint pauperem: rapiet pauperem cum [Al. dum] attraxerit eum ad rete suum. Et confractum subjiciet, et irruet viribus suis valenter. Dixit in corde suo, Oblitus est Deus: abscondit faciem suam, non respiciet in perpetuum. Surge, Domine Deus [h. o Deus], leva manum tuam, noli oblivisci pauperum, Quare blasphemat impius Deum, dicens in corde suo quod non requiras. Vides [h. Vidisti] quia tu laborem et furorem respicis, ut detur in manu tua: Tibi relinquuntur [Al. derelinquuntur] fortes tui,