Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.9
Unproofread scanNot analysed yet
pupillo tu es factus adjutor. Contere brachium impii et maligni: quaeres impietatem ejus [Al. eorum], et non invenies, Dominus rex saeculi et aeternitatis, perierunt gentes de terra ejus. Desiderium pauperum audivit Dominus [h. audisti, Domine]. praeparasti cor eorum, audiat auris tua. Ut judices pupillum et oppressum, et nequaquam ultra superbiet [Al. superbiat] homo de terra. victori david. [XI.] In Domino speravi, quomodo dicitis animae meae, transvola in montem sicut passer. Quia ecce impii tetenderunt arcum: posuerunt sagittam suam super nervum, ut sagittent in abscondito rectos corde. Quia leges dissipatae sunt, justus quid operatus est?