Latin
Incipit Liber Psalmorum
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.88
Unproofread scanNot analysed yet
et cum justis non scribantur. Ego autem pauper et dolens: salus tua, Deus, suscepit me. Laudabo nomen Dei in cantico, et magnificabo eum in confessione. Et placebit Domino super vitulum novellum [h. bovem taurum], cornua efferentem et ungulas. Videntes mansueti laetabuntur: qui quaeritis Deum, vivet anima vestra [h. cor vestrum]. Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit. Laudent eum caeli et terra: maria et omne quod movetur in eis: Quia Deus salvabit Sion, et aedificabit civitates Juda: et habitabunt ibi, et possidebunt eam, Et semen servorum ejus possidebit eam, et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea. victori david ad recordandum. [lxx.] Deus, ut liberet me: Domine, ut auxilieris mihi, festina. Confundantur et erubescant, qui quaerunt animam meam: Convertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt malum mihi. Revertantur ad vestigium confusionis suae, qui dicunt vah! vah! Gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te: et dicant semper, magnificetur Deus, qui diligunt salutare tuum. Ego autem egenus et pauper, Deus festina pro me: Auxilium meum et salvator meus tu. Domine, ne moreris. [LXXI.] In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum [h. in saeculum]. In justitia tua erue me, et libera me: inclina ad me aurem tuam, et salva me: Esto mihi robustum habitaculum, ut ingrediar jugiter, praecepisti ut salvares me: quia petra mea et fortitudo mea es tu. Deus meus, salva me de manu impii: de manu iniqui et nocentis. Quia tu es exspectatio mea: Domine Deus, fiducia mea ab adolescentia mea. A te sustentatus sum ex utero, de ventre matris meae tu es protector meus: in te laus mea jugiter. Quasi portentum factus sum multis, et tu spes mea fortissime.