Latin
34.89.1 to 34.89.30
Jerome, Divina Bibliotheca 17. Liber Pslamorum 34.89.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Impleatur os meum laude tua: tota die magnitudine tua. Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit [Al. defuerit] fortitudo mea, ne dere linquas me. Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui observabant animam meam, inierunt consilium pariter. Dicentes, Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat. Deus, ne elongeris a me: Deus meus, ad auxilium meum festina. Confundantur, consumantur adversarii animae meae: Operiantur opprobrio et confusione, qui quaerunt malum mihi. Ego autem jugiter exspectabo, et adjiciam super b omnem laudem tuam. Os meum narrabit justitiam luam: tota die salutare tuum: quia non cognovi litteraturas. Ingrediar in fortitudines Domini Dei: recordabor justitiae tuae solius. Deus, docuisti me ab adolescentia mea, et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Insuper et usque ad senectutem et canos Deus, ne derelinquas me; Donec annuntiem brachium tuum generationi, cunctisque qui venturi sunt fortitudinem tuam. Et justitiam luam Deus usque in excelsum, quanta [h. quae] fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi [Al. tui]? Quia ostendisti nobis tribulationes plurimas et malas: Et conversus vivificabis nos, et de abyssis terris rursum educes nos. Multiplicabis magnitudinem meam, et conversus consolaberis me. Ego autem confitebor libi in vasis psalterii veritatem luam, Deus meus: cantabo [h. psallam] tibi in cithara, sancte Israel. Laudabunt labia mea cum cantavero [h. psallero] tibi, et anima mea, quam redemisti. Insuper et lingua mea lota die meditabitur justitiam tuam: quia confusi sunt, et dehonestati quarentes malum mihi. SALOMONI. [LXXII.] Deus, judicium tuum regi da, et justitiam luam filio regis. Judicabit populum tuum injustitia, et pauperes tuos in judicio. Assument montes pacem populo, et colles justitiam. Judicabit pauperes populi, salt abit filios pauperis [Al. pauperum]: et confringet calumniatorem, Et timebunt te quam diu erit sol, et ultra lunam in generatione generationum.