Latin
Praefatio Hieronymi In Danielem Prophetam
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Danielem prophetam juxta Septuaginta Interpretes Domini Salvatoris Ecclesiae non legunt utentes Theodotionis editione, et hoc cur acciderit, nescio. Sive enim quia sermo Chaldaicus est, et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt Septuaginta Interpretes easdem linguae lineas in translatione servare: sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis Chaldaeam linguam sciente, editus liber est: sive aliud quid causae exstiteritɩχοπήνignorans: hoc unum affirmare possum, quod multum a veritate discordet, et recto judicio repudiatus sit. Sciendum quippe, Danielem maxime et Ezram, Hebraicis quidem litteris; sed Chaldaico sermone conscriptos, et unam Jeremiae πεƿɩχοπήν, Job quoque cum Arabica lingua habere plurimam societatem. Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rhetoricos, cum me in linguae hujus pistrinum reclusissem, et multo sudore, multoque tempore vix coepissem anhelantia stridentiaque verba resonare, et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen aspicerem, impegi novissime in Danielem, et tanto taedio affectus sum, ut desperatione subita omnem veterem laborem voluerim contemnere. Verum adhortante me quodam Hebreo, et illud mihi crebrius in sua lingua ingerente, Labor omnia vincit improbus, qui [Al. et qui] mihi videbar sciolus inter eos, coepi rursum discipulus esse Chaldaicus. Et ut verum fatear, usque ad praesentem diem magis possum sermonem Chaldaicum legere et intelligere, quam sonare. Haec idcirco, ut difficultatem vobis Danielis ostenderem, qui apud Hebraeos nec Susannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis, draconisque fabulas: quas nos, quia in toto orbe dispersae sunt,