Latin
Praefatio Hieronymi In Danielem Prophetam
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
veru —anteposito, casque jugulante, subjecimus: ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse. Audivi ego quemdam de praeceptoribus Judaeorum, cum Susannae derideret historiam, et a Graeco nescio quo diceret esse confictam, illud opponere, quod Origeni quoque Africanus opposuit, etymologias has «ni roO σχίνου σχίσκι, x«i «ni τον πρίνον ηρίσκι, de Graeco sermone descendere. Cujus rei nos intelligentiam nostris hanc possumus dare: Ut, verbi gratia, arbore ilice dixisse eum, Illico pereas: et a lentisco, In lentem te comminuat angelus, vel non lente pereas, aut lentus, id est flexibilis ducaris ad mortem: sive aliud quid ad arboris nomen conveniens. Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur, ut in camino aestuantis incendii metro Inderent, et per ordinem ad laudem Dei omnia elementa provocarent: aut quod miraculum, divinaeque aspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis, vel sacerdotum Belis machinas deprehensas; quae magis prudentia solertis viri, quam prophetali essent [Al. esse ]spiritu perpetrata? Cum vero ad Abacue veniret, et de Judaea in Chaldaeam raptum discophorum [Al. discumferentem ]lectitaret: quaerebat exemplum, ubi legissemus in loto veteri Testamento, quemquam sanctorum gravi volasse corpore, et in puncto horae tanta terrarum spatia transisse. Cui cum quidam c nostris satis ad loquendum promptulus, Ezechielem adduxisset in medium, et diceret eum de Chaldaea in Judaeam fuisse translatum: derisit hominem, et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem in spiritu se vidisse transpositum. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum, et qui legem ab Hebraeis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio. Deus scit (II Cor. xii, 2). His ct talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesiae fabulas arguebat. Super qua re lectoris arbitrio judicium derelinquens, illud admoneo, non haberi Danielem apud Hebraeos inter prophetas, sed inter eos qui Ayiiypawa conseripserunt. In tres siquidem paries omnis ab eis Scriptura dividitur: in Legem, in Prophetas in Ayiiypaya, id est, in quinque, et octo, et in un decim libros: de quo non est hujus temporis disserere. Quae autem ex hoc propheta, immo contra hunc librum, Porphyrius objiciat, testes sunt Methodius, Eusebius, Apollinaris: qui multis versuum millibus ejus vesaniae respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis pro me ad Dominum preces: ut quamdiu in hoc corpusculo sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesiae, dignum posteris. Prosentium quippe judiciis non satis moveor: qui in utramque partem, aut amore labuntur, aut odio.