Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.23
Unproofread scanNot analysed yet
cerent, et ungues ejus quasi avium. Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: Et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: Quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae: Et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti? In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni met decoremque perveni, et figura mea reversa est ad me: