Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.24
Unproofread scanNot analysed yet
Et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi. Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem coeli: Quia omnia opera ejus vera, et viae ejus judicia: et gradientes in superbia potest humiliare. [Visio V.] Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebataetatem. Praecepit ergo jam temulentus, ul afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Jerusalem, Ut biberent in eis rex et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinae.