Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.25
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc allaia sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Jerusalem: Et biberunt in eis rex et optimates ejus, uxores et concubinae ejus. Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos. In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manu hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Tunc regis facies commutata est, et cogitationes ejus perturbabant eum; Et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur. Exelamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices.