Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.37
Unproofread scanNot analysed yet
sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israel; His qui prope sunt, et his qui procul, in universis terris, ad quas ejecisti eos, propter iniquitates eorum, iu quibus peccaverunt in te. Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio, quia recessimus a te: Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, Et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quae scripta est in libro Mosi servi Dei,