Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.38
Unproofread scanNot analysed yet
quia peccavimus ei. Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super prineipes nostros, qui judicaverunt nos, Ut superinduceret in nos malum magnum, quale numquam fuit sub omni coelo, secundum quod factum est in Jerusalem. Sicut scriptum est in lege Mosi, omne malum hoc venit super nos. Et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit: non enim audivimus vocem ejus.