Latin
39.8.1 to 39.8.18
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.8.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Et post te consurget regnum aliud minus te [Vulg. add. argenteum]: et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet omnia haec, ct conteret. Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli, et partem ferream: Regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti, ferrum mixtum testae ex luto. Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum. Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine: Sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae. In diebus autem regnorum illorum, suscitabit Deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus populo alteri non tradetur. Comminuet, et consumet universa regna haec: et ipsum stabit in aeternum. Secundum quod vidisti, quod de monte abscisus est lapis, sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum. Deus magnus ostendit regi, quae futura sunt postea, et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus. Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit; et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei. Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria; quoniam potuisti aperire sacramentum hoc. Tunc rex Danielem in sublime extulit, munera multa cl magna dedit ei: Et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, ct Abdenago: ipse autem Daniel erat in foribus regis. [Visio III.] Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit earn in campo Dura provinciae Babylonis;